- GENITALES Dii
- GENITALES Diiqui geniturae humanae praeesse olim crediti sunt, fuêre vel maiorum gentium, ad nativitatis providentiam electi, diversi a Genialibus, proprie Indigetes vel Tutelares, quibuscum consilium de rebus Achivis iniit Iuppiter: Γενέθλιοι Graecis, quibus placidis vel iratis, prout quisque natus, ita felix vel infelix censebatur. De quibus intelligendus locus Ovid. l. 1. ex Ponto Ep. 8. ad severum v. 63.At tibi nascenti (quod toto pectore laetor,)Nerunt fatales, fortia fila Deae.Ubi de de hisce Diis placidis loquitur, sicut de iisdem iratis Plaut-Mostell. Act. 3. Sc. 1. v. 36.Scelestus natus Diis inimicis omnibus.Quorum in numero Neptunus, humore suo nativitatem promovens; cuius aedes Natalitiae Lacedaemone etc. Vel minorum, ut Parcae, Partula aliique complures, de quibus vide iterum Thom. Bartholin. de Puerp. vet. p. 51. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.